# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 18.3.63-90

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 18.3.63 to 18.3.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/18.3.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/18.3.63

Regnum coelorum, regnum sempiternum, societatem cum Angelis, æternam vitam, ubi nullus oritur, neque moritur, hoc percipite. Quando enim opera vestra in thesaurum mittebatis, regnum coelorum cmebatis. Percipite regnum quod νοbis paratum eat ab initio mundi. Etiam ostendit illis thesauros suos: Esurivi, et dedistis mihi. manducare; sitivi, et potastis me; nudus fuit et vestistis me; hospes fui. et adduxistis me; in carcere fui, et venistis ad me; æger fui, et visitastis me. Et respondent illi: Domine, quando te vidimus in his necessitatibus constitutum, et ministravimus tibi? Et ille: Quando une ex minimii meis fecistis, mihi fecistis. Quia ergo quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, percipite quod misistis, possidete quod emistis. Mibi enim Servatori ideo credidistis. Deinde convertet sc ad illos qui sunt a sinistris, et ostendet illis thesauros suos inanes operis boni: Ite, inquit, in ignem æternum, qui paratu, est diabolo et angeli. ejus. Esurivi, et nou dedistis milii manducare. Aut si aliquid invenistis in thesauro isto, aut aliquid misistis, cogilate, et reddetur vobis. Sed nunquam te9 inquiunt ipsi, vidimus esurientem. Et ille: Quando uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis (Matth. XXV, 31-45). Forte enim ideo mibi non faciebatis, quia me in terra ambulare non videbatis? Tam mali estis, ut si videretis, sicut Judæi crucifigeretis. Hodie euim mali homines, qui conantur, si fieri posset, non esse ecclesias ubi illis prædicentur praecepta Dei 1, nonne et ipsum Christum occiderent, si in terra viventem invenirent? Sed audebunt dicere, quasi illi qui nesciat cogitationes hominum: Domine, quando te vidimus esurientem? Et ille: Quando uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis. Minimos meos egoples posueram vobis in terra: ego tanquam caput, dicet, in cælo sedebam ad dexteram Patris, sed membra mea in terra laborabant, membra mea in terra egebant;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
