Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 180
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 180.14
Unproofread scanNot analysed yet
Jurandi consuetudo quomodo convellitur. Ante omnia ergo, fratres mei, obsecro vos, ne sine causa me Deus hæc loqui compulerit. Dico enim ante ipsum quod dixi, sæpe me istam quæstionem devitasse: timui ne monendo et præcipiendo plus reos facerem non audituros:. hodie aulcm plus timui ne loqui recusarem, quod loqui juberer. Quasi vero parvus sit fructus sudoris hujus mei, si omnes qui mihi acclamaverunt, clament et contra se, ne falsum jurent adversum se: si tot homines qui me attentissime audierunt, attenti sint adversus consuetudinem suain, et admoneant se hodie, cum ad domos suas venerint, cum consuetudinem suam lapsu linguæ repetiverint; admoneat proximus proximum: Hoc est quod hodie audivimus. hoc est quod obstricti sumus. Non fiat hodie, certe cum recens sermo est, Expertus loquor: non fiat hodie, pigrius fit cras. Si et cras factum non fuerit, minus laborat qui custodit; adjuvatur enim consuetudine superioris diei. Triduo moritur pestis de qua taboramus: et gaudebimus de fructu vestro; quia magno bono abundabitis, si tam magno malo carebitis. Conversi ad Dominum, etc.