Latin
180.7.301 to 180.7.336
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 180.7.301-336
Unproofread scanNot analysed yet
1, 20). Videbat ibi cos qui redebant; videbat et alios qui non credebant. Ergo noli dicere, Non juro. si forte exigitur. A malo est enim quod facis; sed Illius qui exigit. Nam tu quomodo te purges non habes, quomodo satisfacias negotio quod instat, non invenis. Sed aliud est, cum exigitur juratio; aliud, cum offertur: et hoc ipsum quod offertur, aliud cum offertur non credenti; aliud cum ventilatur et credenti. CAPUT X. —11. Juramentum ab alio exigens, quomodo peccet. Tene ergo linguam et consuetudinem, quantum potes: non quomodo quidam, quando illis dicitur, Verum dicis? non credo. Non fecisti? non credo: Deus judicet, jura mihi. Et ipse qui exigit jurationem, multum interest si nescit illum falsum juraturum, an scit. Si enim nescit, et ideo dicit, Jura mihi, ut fides ei fiat; non audeo dicere non esse peccatum, tamen humana tentatio est. Si autem scit eum feeisse, novit fecisse, vidit fecisse, et cogit jurare, homicida est. Ille enim suo perjurio se peimit: sed iste manum interficientis et expressit et pressit. Cum vero aliquis sceleratus fur audit, Jura si non tulisti, jura si non fecisti, ab eo qui nescit an fecit: ille tune, Christiano non licet jurare; quando ab illo exigitur jusjurandum, non licet jurare; Christianus sum, non mihi licet. Capta talem, averte te ab illo, dissimula a negotio de quo loquebaris; misce alias fabulas, et luvenies cum millies jurantem, qui semel jurare nolait. Istam ergo consuetudinem quotidianam, crebram, sine causa, nullo extorquente, nullo de tuis verbis dubitante jurandi, avertite a vobis, amputate a linguis vestris, circumeidite ah ore vestro. CAPUT XI. —12. Jurandi consuetudini operosius vesistendum. Sed consuetudo est, solet dici. Solet dici, quando non dico. Hoc est, Ante omnia. Quid est, Ante onmia?