# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 180.7.301-336

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 180.7.301 to 180.7.336. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/180.7.301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/180.7.301

1, 20). Videbat ibi cos qui redebant; videbat et alios qui non credebant. Ergo noli dicere, Non juro. si forte exigitur. A malo est enim quod facis; sed Illius qui exigit. Nam tu quomodo te purges non habes, quomodo satisfacias negotio quod instat, non invenis. Sed aliud est, cum exigitur juratio; aliud, cum offertur: et hoc ipsum quod offertur, aliud cum offertur non credenti; aliud cum ventilatur et credenti. CAPUT X. — 11. Juramentum ab alio exigens, quomodo peccet. Tene ergo linguam et consuetudinem, quantum potes: non quomodo quidam, quando illis dicitur, Verum dicis? non credo. Non fecisti? non credo: Deus judicet, jura mihi. Et ipse qui exigit jurationem, multum interest si nescit illum falsum juraturum, an scit. Si enim nescit, et ideo dicit, Jura mihi, ut fides ei fiat; non audeo dicere non esse peccatum, tamen humana tentatio est. Si autem scit eum feeisse, novit fecisse, vidit fecisse, et cogit jurare, homicida est. Ille enim suo perjurio se peimit: sed iste manum interficientis et expressit et pressit. Cum vero aliquis sceleratus fur audit, Jura si non tulisti, jura si non fecisti, ab eo qui nescit an fecit: ille tune, Christiano non licet jurare; quando ab illo exigitur jusjurandum, non licet jurare; Christianus sum, non mihi licet. Capta talem, averte te ab illo, dissimula a negotio de quo loquebaris; misce alias fabulas, et luvenies cum millies jurantem, qui semel jurare nolait. Istam ergo consuetudinem quotidianam, crebram, sine causa, nullo extorquente, nullo de tuis verbis dubitante jurandi, avertite a vobis, amputate a linguis vestris, circumeidite ah ore vestro. CAPUT XI. — 12. Jurandi consuetudini operosius vesistendum. Sed consuetudo est, solet dici. Solet dici, quando non dico. Hoc est, Ante omnia. Quid est, Ante onmia?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
