# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 180.7.32-62

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 180.7.32 to 180.7.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/180.7.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/180.7.32

xiv, 28). Quomodo homo per Deum, sic Deus per se ipsum. N in est ergo peccatum jurare? Durum est hoc dicere 1: et quoniam diximus Deum jurasse, quam blasphemum est hoc dicere? Jural Deus qui peccatum non habet: non ergo est peccatum jurare; sed magis peccatum est pejerare. Fortassc quis dicat non esse proponendum de Domino Dco jurationis exemplum. Deus enim est, et forte illi soli competit jurare, qui non potest pejerare. Homines enim falsum jurant, vel cum fallunt, vel cum falluntur. Aut enim putat homo verum esse quod falsum est, et tcmere jurat: aut scit vel putat falsum esse, et tamen pro vero jurat, et nihilominus cum scelcre jurat. Distant autcm ista perjuria, quæduo commemoravi. Fac illum jurare, qui verum putat esse, pro quo jurat: verum putat esse, et tamen falsum est. Non ex animo iste perjurat; fallitur, hoc pro vcro habet quod falsum est; non pro re falsa scicns jurationem interponit. Da alium qui scit falsum csse, et dicit verum esse; et jurat tanquam verum sit, quod scit falsum esse. Videtis quam ista detestanda sit bellua, et de rebus humanis exterminanda? Quis cnim hoc fieri velit? Omnes homines talia detestantur. Fac alium, putat falsum essc, et jurat tan quam verum sit, et forte vcrum est. Verbi gratia, ut intelligatis, Pluit in illo loco? interrogas hominem; et putat non pluisse, et ad negotium ipsius competit, ut dicat, Pluit: sed putat non pluisse; dicilurei, Vere pluit? Vere, et jurat: et tamen pluit ibi, sed ille nescit, et putat non pluisse; perjurus est. Interest quemadmodum verbum procedat ex animo. Ream linguam non facit, nisi mens rea. Quis cst autem qui non fallatur, etsi noluit fallere? Quis est homo cui non subrepat fallacia?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
