# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 181.4.1-24

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 181.4.1 to 181.4.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/181.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/181.4.1

CAPUT PRIMUM. — i. Nemo lac vivit sitie peccalo. Beatissimus Joannes apostolus salubriter et veraciter scribens, inter cætera ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet noa ab onuii iniquitate. His verbis docuit beatus Joannes, imo ipse Dominus Jesus non se tacens per Joannem, neminem in ista carne, in isto corruptibili corpore, in ista terra, in isto maligno sæculo, in ista vita tentationibus plena, neminem hic vivere sine peccato. Absoluta sententia est, nec expositore indiget: Si dixerimus quia peccatum non habemus. Quis est enim qui non habet peccatum? Sicut Scriptura dicit, Nec infans cujus eat vita diei unius super terram (Job xiv, 4, sec. LXX). Talis parvulus peccatum non fecit, sed de parentibus traxit. Ergo nullo modo quisquam potest dicere, non se habuisse peccatum. Sed accessit per fidem ad lavacrum regenerationis homo lidelis, et omnia dimissa sunt ei; jam sub gratia vivit, in fide vivit, membrum Christi factus est, templum Dei factus est: et tamen sic quomodo membrum Christi et templum Dei factus est, si dixerit se non habere peccatum, seipsum seducit, et veritas in co non cst; prorsus mentitur, si dicat, Justus sum. CAPUT II. — 2. Pelagianorum error, justos hic sine peccato reperiri. Argumentum Pelagianorum. Sunt autem quidam inflati utres, spiritu elalionis pleni, non magnitudine ingentes, sed superbiæ morbo tumentes, ut dicere audeant, inveniri homines absque peccato. Dicunt ergo, justos prorsus in hac vita nullum habere peccatum. Hæretici autem sunt Pelagiani, iidemque Coelestiani, qui hoc dicunt. Et cum responsum illis fuerit, Quid est quod dicitis? Ergo vivit hic homo sine peccato, et non habet omnino ullum peccatum, nec facto, nec verbo, nec cogitatione?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
