Latin
181.6.55 to 181.6.84
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 181.6.55-84
Unproofread scanNot analysed yet
Tanquam in tendicula magni fuilonis, in cruce Christi. In ipsa eniin cruce, id esi, in ipsa tendicula pro nobis sanguinem fudit. Et nostis fideles quale testimoninm perhibeatis sanguini quem accepistis. Certe enim dicitis, Amen. Nostis qui sit sanguis qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum. Ecce quomodo fit Ecclesia sine macula et ruga, tanquam bene mundata in tendicula crucis extenditur: sed hic omnino potest id agi1. Exhibet sibi Ecclesiam gloriosam Dominus, non habentem maculam aut rugam. Agit hoc et hie, exhibet ibi. Hoc enim agit, ut non babeamus maculam aut rugam. Magnus est qui agit2, bene curat, doctissimus artifex est. Extendit in ligno, et facit nos sine ruga, quos abluenda recent si. macula. ipse qui venit sine macula et aiM ruga, extensus est in tendicula; sed propter nos, non propter set ut nos faceret sine macula et ruga. Rogemus ergo eum ut faciat, et postquam recent %ad horrea nos ducat >ibique nos reponat %ubi pressorium non erit. CAPUT VI. —8. Remedia peccatorum sine quibus vivi non potest. —Mortifera non facit bon. fidei et bonæ spei Christianus. Conditio qua nobis relaxantur quotidiana peccata. Tu ergo qui loquebaris, sine macula et ruga es? Quid hic facis in Ecclesia, quæ dicit, Dimitte nobis debita nostra? Debita se habere confitetur, quæ relaxentur. Qui non confitentur, non ideo non habent: sed ideo eis BOII relaxabuntur. Confessio nos sauat, et vita cauta, vita bumilis, oratio cum fide, contritio cordis, lacrymæ non fictæ de vena cordis profluentes, ut dimittantur nobis peccata %sine quibus esse non. possumus. ConfessLo, inquam, nos. sanat, dieente apostolo Joanne, Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut dimittat nobis peccata, et mundet noa ab omni iniquitate. Non autem, quia dico quod noB possumus hic esse sine peccato, homicidia facere debemus, aut adulteria, vel cætera mortifera peccata, quæ uno ictu perimunt.