# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 181.6.85-106

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 181.6.85 to 181.6.106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/181.6.85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/181.6.85

Talia noa facit bonæ fidei et bonæ spei christianus: sed illa sola, quæ quotidiano orationis peniciUo tergantur. Humiles et devoti dicamus quotidic, Dimitte nobis debita nostra: sed si faciamus quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sponsio bac cum Deo, vera sponsio et fixa conditio est. Tu homo es, et habes debitorem, et debitor etiam tu cs. Accedis ad Deum, qui habet debitores, et debitor non est, ut postules tibi debita relaxari. Sed hoc tibi dicit: Ego debita non habeo, tu habes dehita; debes enim mihi: sed etiam frater tuus debet tibi. Debitor meus es, habes et tu bilorem. Debitor meus es, quia peccasti in me: habes debitorem fratrem, quia peccavit in te. Quod feceris cum debitore tuo, facio et ego cum meo: id est, si dimittis, dimitto; sitenes, teneo. Tu contra te tenes, qui alteri non dimittis. Nemo ergo dicat se esse sine peccato: sed non tamen ideo debemus amare peccatum. Oderimus ea fratres; etsi non sumus sine pecca lis, oderimus tamen ea: et maxime a criminibus nos abstincamus; abstineamus, quantum possumus, a Icvibus peccatis. Ego, ait, nescio quis, non habeo peccata. Se ipsum decipit, et veritas in eo non est. Prorsus oremus, ut Deus dimittat: sed faciamus quod dicitur, dimittamus et nos debitoribus nostris. Cum dimittimus, et dimittitur nobis. Quotidie dicimus hoc, et quotidie facimus, et quotidie fit in nobis. Non bic sumus siue peccato, sed exibimus hinc sine peccato.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
