# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 183.9.1-37

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 183.9.1 to 183.9.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/183.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/183.9.1

Donatista. Donatista quid? Donatistæ plurimi hoc confitentur de Filio quod nos, quod æqualis sit Patri Filius, ejusdemque substantiæ: alii vero eorum, ejusdem quidem substantiæ confitentur, sed æqualem negant. Quid opus est disputare de his qui negant æqualem? Si cnim negant xqualcm, negant Filium. Si negant Filium, negant Christum. Si negant Christum, quomodo confitentur in carne venisse Christum? CAPUT VI. — 10. Idem tractatur argumentum. De illis subtilior disputatio est, qui hoc confitentur quod nos, unigenitum Filium æqualem Patri, ejusdem substantiæ, æterno coæternum; et tamen Donatistæ sunt. Dicamus eis: Verbis confitcmini, factis negatis. Aliquis enim negat factis. Non omnis qui negat, verbo negat. Plane sunt homines qui factis negant. Interrogemus Apostolum: Omnia inquit, munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed pollutœ sunt eorum et mens et conscientia. Confitentur enim Deum se nosse, factis autem negant ( Tit. I, 15,10). Quid est, negare factis? Superbire, et schismata facere; non in Deo, sed in homine gloriari. lia factis negatur Christus: unitatem quippe amat Christus. Postremo ecce quomodo et ipsi Christum negant, ut apertius loquamur. Nos eum dicimus Chritum, de quo ait Joanne.; Baptista: Qui habet sponsam, sponsus est (Joun. III, 29). Bonum conjugium, sancta; nuptiæ. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia. Ab sponso cognoscimus sponsam. Dicat nobis ipse sponsus, quant babet sponsam: dicat, nc fortassis erremus, et invitati ad nuptias sancta vola turbemus: dicat, ostendat primo se ipsum sponsum. CAPUT VII.—11. Idem tractatur argumentum. Post resurrectioncm ait discipulis suis: Non sciebatis quia oportebat impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi et Prophetis, et Psalmis de me? Tunc, Evangelista sequitur et dicit, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quia sic oportebat Christum pali, el resurgere a mortuis tertio die.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
