# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 183.9.139-168

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 183.9.139 to 183.9.168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/183.9.139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/183.9.139

Quare? De tuo beatus? Non. Quia caro et sanguis non revelamt libi: hoc enim es tu. Non tibi revelavit caro et sanguis; sed Pater meus qui in cælis est. Et sequitur, et dicit cætera quæ commemorare longum est. Paulo post Dominus ibi, post hæc verba sua, quibus approbavit fidem Petri, eamque petram esse monstravit, coepit ostendere discipulis suis, quia oportebat cum venire Jerosolymam, et multa pati, ct reprobaji a senioribus ct scribis et sacerdotibus, et occidi, et tertio die resurgere. Ibi Petrus de suo expavit, et horruit mortem Christi, expavil æger medicinam suam. Absit a te, Domine, inquit: propitius tibi esto, non fiat hoc. Et ubi est, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. x, 18)? Oblitus es, Petre? Oblilus es, Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (ld. xv, 13j? Oblitus es. Oblivio illa de ipsius; trepidatio, horror et timor mortis, totum de Petri.: imo de Simonis, non de Petri. Et Dominus: Vade retro, satanas. Beatus es, Sinon Bar-Jona: Vade retro, satanas 1. Beatus ea, Simon Bar-Jona; sed de Dei. Vade retro, satanas; unde? Recolite unde beatus. Jam dixi: Quia non tibi revelavit caro et sanguis; sed Pater meus qui in cælis est. Unde satanas? Dicat Dominus: Neque enim sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum (Matth. XVI, 16-23).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
