# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 183.9.38-74

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 183.9.38 to 183.9.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/183.9.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/183.9.38

Ecce sponsus, quem confessus cst Petrus, hoc est Filium Dei vivi, oportebat ut pateretur, et tertio die resurgeret. Et factum erat: impletum videbant, caput tenebant, corpus quærebant. Quod est caput? Ipse Christus: passus est, tertio dic resurrexit: caput est Ecclesiæ. Corpus quod est? Ipsa Ecclesia. Videbant ergo discipuli caput, corpus non videbant. Ergo eos corpus non videntes, doceat caput. Dic, Domine Jesu; dic, sancte sponse, instrue nos de corpore tuo, de sponsa tua, de dilecta tua, de eolumba tua, quam dotasti sanguine tuo, dic: Oportebat Christum pali, et resurgere a mortuis tertio die. Ecce sponsus: dic de sponsa, imple tabulas matrimoniales. Audite sponsam: Et prædicari, inquit. Hoc enim sequitur. Oportebal Christum pati; et resurgere a mortuis tertio die, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Uhi te abscondis? Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem ( Luc. xxiv, 44-47 ). Sic est factum. Leg:mus promissum, videmus impletum. Ecce lux mea; ubi cst obscuritas tua? Ergo Christus sponsus est hujus Ecclesie, quæ prædicatur in omnes gentes, et pullulat et crescit usque ad fines terne, incipientibus ab Jerusalem: hujus sponsus est Christus. Tu quid dicis? Cujus sponsus est Christus? Partis Donati? Non est ipse, non est ipse. Homo bone, non est ipse: imo homo male, non est ipse. Ad nuptias venimus, tabulas legamus, et non litigemus. Ergo si tn dicis, Christus est sponsus partis Donati; ego tabulas lego, et invenio esse Christum sponsum Ecclesiæ diffusæ toto orbe terrarum. Si dicis, Ipse cst, et non est ipse, negas Christum in carne venisse. CAPUT VIII. — 12. Pelagianista. Pelagianista restat, (a) non ex hæresibus omnibus, sed cis quas pro parvo tempore commemoravi. Jam enim dixi, Quis numerat tot pestes?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
