Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 19
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 19.1
Unproofread scanNot analysed yet
Rogandus Deus, ut faciem non a nobis avertat, sed a peccatis nostris. Cantantes Dominum rogavimus, ut avertat faciem suam a peccatis nosiris, et omnia facinora nostra deleat. Sed animadvertere potestis, fratres, quod in eodem psalmo audierimus, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me eat semper. Dicitur autem Deo alibi, Ne avertas faciem tuam a me (Psal. xxvi, 9): cui diximus, Averte faciem tuam a peccatis meis. Cum sit ergo persona upa homo et peccator, homo dicit, Ne avertas faciem tuam a me: peccator dicit, Averte fadiem tuam II peccatis meis. Hoc ergo dicitur: Ne avertas faciem tuam ab eo quem fecisti; averte faciem tuam ab eo quod feci. Oculus tuus, inquit, utrumque distinguat, ne propter vitium natura dispereat. Fecisti tu aliquid, feci et ego aliquid: quod tu fecisti, natura dicitur; quod ego feci, vilium vocatur: vitium sanctur, ut natura servetur.