Latin
19.4.29 to 19.4.50
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 19.4.29-50
Unproofread scanNot analysed yet
De regione felicitatis Christus venit, et hic eam nee ipse invenit. Irrisus est, exprobratus est, apprehensus est. flagellatus est, vinctus est, palmis cæsus est, affectus contumelia sputorum, spinis coronatus est, ligno suspensus: ad extremum, Domini exitus mortis. In Psalmo scriptum est (hi acclamaverunt qui cognovcrunt), Et Domini exitus mortis (Psal. LXVII, 21). Quid laic ergo, serve, felicitatem requiris, ubi et Domini exitus murlis! Cum crgo in regione non sua felicitatem requirerel illc, de quo loqui cœperam, et propter illam in hac vita adipiscendam cohiberet (a) Deo,eiqueserviret, et ejus præcepta, ut poterat, faceret; vidithoc magnum, vel pro magno, quod qu ærebat a Deo, ct propter quod Deo serviebat, esse apud eos qui Deo nun serviebant, sed dæmonia colebant, et verum Deum blasphemabant. Vidit, et commotus est, quasi perdidisset fructum laboris sui. Hoc est quod zelavit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Denique habes ibi, Ecce ipsi peccatores ct abundantes in sæculo obtinuerunt divitias. Numquid sine cuusa justificavi cor meum, aut lavi inter innocentes manus meas, et fui flagellatus tota die? Colo Deum, blasphemant Dcum: illis fclicitas, mihi calamitas; ubi æquitas? Inde moti pedes, inde pene effusi gressus, inde propinquus interitus. N.un ad quod periculum vencrit, videte: ibi ait, Et dixi, Quomodo scit Deus, et si eat scientia in Altissimo? Videte ad quod periculum venerit quærendo A Deo pro magno præmio terrenam felicitatem. Discite ergo, charissimi, cam si habetis, contemnere, nec dicere in cordibus vestris, Ego quia colo Dcum, ideo bene csL mihi. Videbis enim, quo modo tibi putas bene, et illis qui non colunt Deum esse bene; ct movebuntur gressus tui. Aut enim habes illam, colens Deum, et videbis quod habcat talia non colens Deum; et idco putabis frustra te colere Deum, quia ct ille habet felicilatem qui non colit Deum: ant non illam hahcs, et multo amplius Dcum accusabis, qui dat cau, blasphematoribus suis, et negat cultoribus suis.