# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2-6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Joannis, Cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. I, ℣ 48-51…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2-6

CAPUT II. — 2. Somnium Jacob figura fuit. Dominus ait, Quia dixi tibi, Vidi te cum esses sub arbore ficu, inde miraris; majora horum videbis. Quæ sunt ista majora? Et dixit: Videbitis cælum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis. Recolamus veterem historiam conscriptam in libro sancio, id est, in Genesi. Quando Jacob in loro obdormivit, lapidem ad caput posuit; et in somnis vidit scalam a terra pertingentem usque ad cælum: et Doniinus incumbebat super cam; Angeli autem ascendebant et descendebant per cam. Hoc vidit Jacob. Somnium hornmis non scriberetur, nisi magnum in illo aliquod figuraretur mysterium, et magnum:liquid prophetatum in illa visione intelligeretur. Denique ipse Jacob quia intellexit quid viderit, posnit ibi lapidem, et perfuditoleo (Gen. XlVIII, i 1 -18). Nam agnoscitis chrisma: agnoscite et Christum. Ipse est enim lapis, quem reprobaverunt ædificantes; ipse factus est in caput anguli (Ptal. CXVII, 22). Ipse est lapis, de quo ipse dixit: Quicumque offenderit in lapidem illum, conquassabitur: super quem vero venerit lapis ille, conteret eum (Matth. xxi, 44). Offenditur in j acentem: veniet autem super eum, cum venerit de alto judicare vivos et mortuos. Y;c Judæis, qnia cum jaceret humiliter Christus, offenderunt in cum. Non est, dicunt, homo iste a Deo, qui solvit sabbatum (Joan. IX, 16). Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40). Insane, jacet lapis, et ideo rides. Sed cum rides, caecus es: cum caecus es, offendis: cum offendis, conquassaris: cum quassatus fueris illo modo jacente, postea veniente desuper contereris. Ergo unxit lapidem Jacob. Numquid idolum fecit? Significavit, non adoravit. Modo ergo audite, Nathanaelem istum attendite, per cujus occasionem Dominus Jesus exponere nobis voluit visionem Jacob.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
