Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Joannis, Vocatus est autem et Jesus et discipuli ejus ad nu…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2-7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II, —v. Cur Christus esuriens non fecit panem de lapide, sicut in nuptiis vinum de aqua. Ecce inter cætera Filius virginis venit ad nuptias: qui cum apud Patrem esset, instituit nuptias. Quomodo facta est prima mulier, per quam venit peccatum, de viro siue femina: sic vir, per quem deletum est peccalum, de femina sine viro. Per illum ruimus, per hune sargimus. Et quid in ipsis nuptiis fecit? De aqua vinum. Quid putentius? Qui poterat talia facere, dignatus est indigere. Qui fecit de aqua vinum, potuit faccre et de lapidibus panem. Eadem potentia erat: sed luuc diabolus tentavit, ideo Christus non fecit. Scitis enim quia quando tentatus est Dominus Christus, hoc ci suggessit diabolus. Esurivit cnim, quia et boc dignatus est, quia et hoc ad humililatem pertinuit. Esurivit panis, sicut defecit via, sicut vulnerata est sanitas, sicut mortua est v ita. Cum ergo esuriret, ut nostis, ait iłli tentator: Si Filius Dei es, dic lapidibus istis ut panes fiant. Et respondit tentatori, docens te respondere tentatori. Ad hoc enim pugnat imperator, ut milites discant. Quid respondit? Nou in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Det. Et non fecit de lapidibus panes, qui utique sic potuit facere, sicut de aqua vinum. Ejusdem enim potentiæ est facere de lapide panem: sed non fecit, ut voluntatem contemneret tentatoris. Aliter enim tentator non vincitur, nisi contemnatur. Et cum vicisset diabolum tentatorem, venerunt Angeli, ct ministrabant ei (Matth IV, 2. 3, 4, 10). Qui ergo tantum poterat, quare illud non fecit, et hoc fecit? Lege, imo recole, quod modo audisti, quando fecit hoc, id est, de aqua vinum: quid addidit Evangelista? Et crediderunt in eum discipuli ejus. Numquid tunc diabolus fuerat credilurus?