# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2.156-188

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 2.156 to 2.188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2.156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2.156

Apostoli pugna contra concupiscentiam nobis proponitur ne desperemus. Non ergo quod vult agit Apostolus; quia vult non concupiscere, et tamen concupiscit; ideo non quod vult agit. Numquid illa concupiscentia mala trabebat Apostolum subjugatum ad fornicationem et adulteria? Absit. Non ascendant tales cogitationes in cor nostrum. Luctabatur, non subjugabatur. Sed quia nolebat nec hoc habere I contra quod luctaretur, ideo dicebat: Non quod volo, ago. Concupiscere nolo, et concupisco. Non ergo quod volo, ago; sed tamen concupiscentiæ non conscilio. Non euim aliter diceret, Concupiscentias camis ne perfeceritis; si cas ipse perficeret. Sed constituit tibi ante oculos pugnam suam, ne timeres tuam. Si enim hoc non dixisset beatus Apostolus, quando videres moveri concupiscentiam in membris tuis, cui tu non consentires; tamen cum eam nioveri videres, forsitan de te desperares et diceres:. Si ad Deum pertinerem, sic non moverer. Vide Apostolum pugnantem, et noli te facere desperantem. Video aliam legem, inquit, in membris meis repugnantem legi mentis meæ. Et quia nolo ut rcpugnet: caro enim mea est, ego ipse sum, pars mea ost: Non quod volo ago; sed qnod odi malum, hoc ago; quia concupisco. CAPUT VII. — 7. Agere nec perficere seu bonum scu malum, quid sit. Quod ergo bonum ago? Quia concupiscentiæ malæ non consentio: Ago bonum, et non perficio bonum: et concupiscentia hostis mea agit malum, et non perficit malum. Quomodo ago bonum et nun perficio bonum? Ago bonum, cum malæ concupiscentiæ non consentiQ: sed non perficio bonum, ut omnino non concupiscam. Rursus ergo et hosti mea quomodo agit malum, et non perficit malum? Agit malum, quia movct desiderium malum: non perficit malum, quia me non trahit ad malum. Et in isto bello est tota vita sanctorum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
