Latin
2.189 to 2.224
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2.189-224
Unproofread scanNot analysed yet
Jam quid dicam de immundis, qui nec pugnant? Subjugati pertrahuntur: nec pertrahuntur, quia libenter sequuntur. Hæc, inquam, est pugna sanctorum; et in hoc bello semper homo periclitatur, quousque moriatur. Sed in fine, id est, in triumpho illius victoriæ quid dicitur? imo quid dicit Apostolus jam præmeditans triumphum? Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mor. ,contentio tuaf Vox triumphantium. Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis eat peccatum: cujus punctione facta est mors. Peccatum quasi scorpius cst: pupugit nos, ct mortui sumus. Sed quando dicitur, Ubi est, mors, aculeus tuus? quo aculeo facta es, non qucm fccisti: quando ergo dicitur, Ubi est,,,,ors, aculeus tuus? utique non erit; quia peccatum non erit. Aculeus autem mortis est peccatum. Contra peccatum data est Lex. Sed virtus peccati Lex (I Cor. XV, 54 56)? Quomodo virtus peccati Lex? Subintravit, ut abundaret delictum. Quomodo hoc? Quia fuit ante Legem homo peccator; data Lege atque transgressa, factus cst et prævaricator. Peccato tenebantur homines rei 2: Lege data, plus pravaricatione facti sant rei. CAPUT VIII. —8. Gratia Chriti perimenda aliquando concupiscentia. Modo quid agendum fidelibus Ubi spes, nisi quod scquiLur: Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. v, 30)? Ideo iste miles et quodam modo in isto bello cxercitatissimus, tam exercitatus, ut esset et dux, cum laboraret in hoc bello contra hostem, et diceret: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ eat in membris meis, legem foedam, legem miseram, vulnus, tabem, languorem; subjunxit, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et gementi subventum est. Quomodo subventum est? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Liberabit te a lege mortis hujus, id est, a corpore mortis hujus, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.