# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2.225-244

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 2.225 to 2.244. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2.225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2.225

Quando corpus habebis, ubi nulla concupiscentia remanebit? Cum mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et dicntur morti. Ubi est, mors, contentio tua? et non erit: Ubi est, mora, aculeus tuus (I Cor. xv, 53 55)? et nusqnani erit. Modo quid? Audi: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Mente servio legi Dei, non consentiendo: carne autem legi peccati, concupiscendo. Et mente legi Dei, et carne legi peccati. Et bac deleelor, et ibi concupisco; sed non vincor: titillat, insidiatur, pulsat, trahere conatur: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Nolo semper vincere: sed volo aliquando ad pacem venire. Nunc ergo, fratres, tenete istum modum: mente servite legi Dei, carne autem legi peccati; sed ex necessitate, quia concupiscitis, non quia consentitis. Aliquando ista concupiscentia sic insidiatur sanctis, ut faciatdormientibus quod non potest vigilantibus. Unde omnes acclamastis, nisi quia omnes agnovistis? Pudet hic intmorari. sed non pigeat inde Deum precari. Conversi ad Dominum, etc.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
