# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2.5

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2.5

Deus discere dicitur, cum facit ut discamus. ' rgo impleta Abraham devotionis obedientia, audit a Deo, Nunc cognovi quoniam tu times Deum (Gen. XXII, 12). Quod ita intelligitur, quod Abraham fecerit Deus ut sibi innotesceret. Sicut quando loquitur propheta (Christianis loquor, vel proficientibus in schola Dei; non sunt rudia nec nova quæ dico, sed vestrae Sanctitati nobiscum usitatissima et manifestissiina) quando propheta loquitur, quid dicimus? Dixit Deus, plane dicimus 4. Dicimus etiam, Dixit propheta. Et utrumque recte dicimus, et utrumque in auctoritate invenimus. Et Apostoli sic intellexerunt Prophelas, ut dicerent, Dixit Deus. Et alio loco, Dixit Isaias Utrumque verum est, quia utrumque invenimus in Scripturis. Solvat mihi christianus quaestionem, quam modo proposui; et solvet sibi, quam paulo ante proposui. Quomodo? Quia quod homo dicit de dono Dei, Deus dicit: secundum illud, Non enim vos estis qui loquimini (Matth. x, 20), et cætera; et iterum, Ecca ego Paulus loquor vobis (Galat. v, 2); et iterum, Christus qui in me loquitur (II Cor. XIII, 3). CAPUT V. - Ergo istam regulam, fratres, transferte ad illud quod aliquando tortuosum videbatur, ct rectum erit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
