# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2.6.1-28

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 2.6.1 to 2.6.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2.6.1

Expectatio ad Dcum. Illum ergo omnes intueamur, ut esurientes animas nostras ille pascat, qui esurivit. propter nos; qui pauper factus est, cum dives esset, ut ipsius paupertate nos ditaremur (II Cor. VIII, 9). Opportune ad eum paulo ante cantavimus: Omnia a te exspectant, ut dea illis escam in tempore opportuno (Psal. CItI, 27). Si omnia, omnes: si omnes, et nos. Non ergo si quid boni in sermone daturi sumus, nos dabimus, sed ille a quo omnes accipimus; quia omnes ad eum exspectamus. Tempus est, det: sed faciamus quod dixit, ut det; id est, exspectemus ad eum, ipsum corde intueamur: quia sicut oculi corporis et aures ad nos, ita oculi cordis ct aures ad illum. Patente aurc I cordis auditemagnum sacramentum. Omnia quidem sacramenta divinarum Scripturarum utique magna atque divina sunt: suni tamen insigniora, magisque præcipua, quæ maxime intentos nos desiderant, et quae præ cæteris ædificant lapsos, satiant esurientes: qui non ila satiantur, ul fastidiant; sed ut sit satictas sine fastidio a, pellens inopiam, non assumens contemptum. Qucm non moveat jussus immolari unicus filius ei, a quo promissus est? Et maxime res ita gesta, ut audivimus, intentos animos facit ad quærendum exponi sacramentum. CAPUT VI. — 7. Scripturarum figurce rebus vere gestis inhærent. Ante omnia tamen, fratres, hoc in nomine Domini et admonemus, quantum possumus, et præcipimus, ut quando auditis exponi sacramentum Scripturæ narrantis quæ gesta sunt, prius illud quod lectum est credatis sic gestum, quomodo lectum est; ne subtracto fundamento rei gestæ, quasi in aere quæratis ædificare. Abraham pater noster homo erat illis temporibus fidelis, credens Deo, justificatus cx fide, sicut Scriptura dicit, et vetus et nova (Gen. xv, 6; Rom. IV, 3, et Galat. III, 6). Suscepit filium de Sara uxore, jam in senectute utrisque constitutis, ex magna desperatione, sed secundum hominem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
