Latin
2.6.29 to 2.6.50
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2.6.29-50
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem de Deo non sperandum, cui difficile nihil est: qui sic facit magna, quomodo parva; sic suscitat mortuos, quomodo creat vivos? Si pictor eadem arte facit murem, qua elephantem (diversa opera, sed ars una '):quanto magis Deus qui dixit, et facia sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5)? Quid difficile iacit, qui verbo facit? Qua facilitate creavit Angelos ultra cælos, ea facilitate luminaria in coelis, ea facilitate pisces in mari, ea facilitate arbores et animalia in terra: ea facilitate magna, qua parva. Cui ergo cuncta facillimum fuit facere de nihilo, mirandum est quia dedit senibus filium? Tales ergo illos viros vel illos homines habebat Deus, et illo tempore tales fecerat præcones Filio venturo, ut non solum in his quæ dicebant, sed etiam in his quæ faciebant, vel in his quae illis accidebant, Christus quaeratur, Christus inveniatur 2. Quidquid Scriptura dicit de Abraham, et factum est, et prophetia est: sicut Apostolus quodam loco dicit, Scriptum eat enim quod Abraham duos filios habuit; unum de ancilla, et alterum de libera: qua sunt in allegoria. Hæc crgo sunt duo Testamenta (Galat. IV, 22, 24). CAPUT VII. —8. Isaaci historia et vera eat et figurativa. Jain ergo non imprudenter dicimus quia Isaac et natus est Abrahæ, ei aliquid signiticavit. Sicut et immolare filium jussus ohtemperat Deo, perducit ad locum, pervenit triduo, dimittit duos servos suos cum jumento, pergit ipse quo Deus praeceperat; levat lignum in altare, levat filium super lignum. Antequam veniat filius ad locum sacrificii, portat lignum quo levandus est. Deinde com jam pene feriretur,sonat vox, ut parcatur: et non tamen siue sacrificio et sine sanguine fuso receditur. Apparet aries in vepre inhærens cornibus, immolatur, peragitur sacrificium. Peracto sacrificio dicitur ad Abraham: Facio semen tuum, sicut stellas cæli et arenam maris;