# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2.6.81-89

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 2.6.81 to 2.6.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2.6.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2.6.81

Ergo iste justificatus est, et operatus non est; et impletur sententia Apostoli dicentis, Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus Legis. Latro qui cum Domino crucifixus est, corde credidit ad justitiam, ore confessus est ad salutem (Id. x, 10). Nam fid quai p dilectionemoperatur, i tsi non sit in quo exterius operetur, in corde tamen illa fervens servatur. Nam erant quidam in Lege, qui de operibus Legis gloriabamur, qure fortasse non dilectione, sed timore faciebant; et volebam se justos videri, et præponi Gentibus, quæ opus Legis non fecerant. Ap.stolus autem praedicans fidem gentibus, cum cos qui accedebant ad Dominum, vidcret justificatos ex fide, ut jam qui crediderant bene operarentur, non quia bene opcrati sunt credere mererentur, exclamavit securus, et ait, Quia justificari homo potest ex lide sine operibus Legis: ut illi magis non fuerint justi, qui quod faciebant, timore faciebant; cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foras non exit ill opere.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
