# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De versiculo 12 Psalmi xcm, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, etc. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2

CAPUT PRIMUM. — i. Evangelium lex Testamenti Novi. Legis vderis promissa spiritualiter intelligenda. Cum cantaremus Dco, diximus ci, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum. Ergo Dei Evangelium sonavit, Zacchæus cleemosynas fecit. Discite. Quæ melior enim lex Dei, quam sanctum Evangelium? Lex enim Testamenti Novi 1, de quo propheta cum legeretur, audistis: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Jacob Testamentum novum: nou secundum Testamentum quod statui patribus eorum, cum educerem eos de terra Ægypti (Jerem. xxxi, 31 et 32). Testamentum ibi promissum, hic reddilum; promissum pur Prophetam, redditum per Dominum Prophetarum. Testamentum illud quod dicitur Velus, legite, ct videte. Lex Dei data est etiam tunc, legite, vel audite quando legitur, et videte quai ibi promissa fuerint. Promissa est tibi terra terræ; terra fluens lacte ei melle; sed tamen terra. Verumtamen si intelligamus spiritualiter (quando non illa terra lluxit lacte et melle), alia est terra quæ Duret lacte ct melle; terra illa de qua dicitur, Spes mea es tu, portio meu in terra viventium (Psal.CXLI, 6). Hæc enim terra morientium est. CAPUT II. — Lac et mel quæritis? Gustate et vdete quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Gratia ejus significata est nomine lactIs et mellis: duleis et nutritoria est. Hæc autem gratia in Vetere Testamento figurata, in Novo revelata. Legis veteris servitus, cum Deus colitur propter terrena. Denique Lex illa, propter eos qui carnalitcr sapiunt, et talia præmia quærunt a Deot et propter ilia Deum colere volunt quæ ibi promissa sunt, aiulire meruit all apostolo Paulo, quia ad servitutem generat (Galat. IV, 24). Quare? Quia carnaliter intelligitur a Judæis. Nam spiritualiter intellecta, Evangelium csl. Ergo in servitutem generat. Quos? Qui propter bona terrena Deo serviunt. Quando illis adsunt, gratias agunt; quando desunt, blasphemant. Qui enim propter ea Deo serviunt. vero corde servire non possunt. Allendunt enim cos qui Deo nostro non serviunt: vident enim eus habere propter quod ipsi Deo serviunt; et dicunt in corde suo, Quid mihi prodest quia Deo servio? Numquid habeo tantum, quantum ille qui quotidie blasphemati? Orat, et esurit; blasphemat, et ructat. Qui ad ista attendit, homo est; homo est de Testamento Veteri. Qui vero in Testamento Novo Deum colit, novant hæreditatem debet sperare, non veterem. Si novam hæreditatem speras, terram transi, calca vertices montium; hoc est, contemne fastigium superborum. CAPUT III. Sursum cor. Sed quando contempseris et calcaveris, humilis esto, ne de altitudine cadas. Audi, Sursuin cor: sed ad Dominum, non contra Duminum. Omnes superbi sursum cor habent, sed contra Dominum. Si autem vis tu vere sursum cor habere; ad Dominum habe. Si enim ad Dominum habueris cor sursum, ipse tenet cor tuum, ne cadat in terram.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
