Latin
20.4.1 to 20.4.34
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 20.4.1-34
Unproofread scanNot analysed yet
Nou differenda conversio. Omnia sua vult homo esse bona, præter vitam. Recurrit, et dicit mihi quisquam: Dabis ergo laxamentum peccatis, ut faciant homines quidquid volunt, promissa venia, promissa impunitate cum se converterint? Laxant babenas ad peccandum 5: feruntur magno impetu, nullo revocante, spe desperati. Itane vero vigilaret Scriptma adversus desperantes, et non vigilaret adversus male sperantes? Audi ejus vigilias adversus malam <perversam spem: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem: subito enim veniet in. ejus, et in tempore vindictæ disperdet te (Eccli. v, 8 et 9). Quid cst ergo, maligne sperator? Si desperes, peris; si speres, peris. Ubi tibi tutus locus erit, ui ab utraque fovea te eripias, et constituas te in via recta, serviens Deo, miserans animam tuam, placens Deo? Male desperabas, audisti, In quacumque die conversus fuerit iniquus, omnes iniquitates ejus obliviscar. Male sperare coeperas, audisti, Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem. Undique te circumdedit providentia Dei misericorditer. Quid dicis? Promisit mihi Deus indulgentiam; quando ure convertero dabit eam. Plane dabit, quando te convertcris; sed quare te non convertis? Quoniam quando me convertero, dabit. Prorsus quando te converteris, dabit; sed ipsum quando quando est? Quare nor hodie est, quare non cum tu me audis? quare non cum clamas? quare non cum laudas? Clamor meus sit adjutor pro te: clamor tuus sit testis contra te. Quare nonhodie? quare non modo? Cras, inquit; indulgentiam mibi Deus promisit. Cras tu libi promittis? Aut si forle, si mihi legis de libro sancto, sicut indulgentiam tibi promissam esse converso, sic tibi promissum crastinum diem, differ et crastinum. Nonne hoc primo posuit in terrore mcdicinnli, nonne cum te increparet hoc dixit, Ne differas de die in diem: subito enim veniet ira ejus?