# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 204.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 204. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/204.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/204.3

CAPUT III. — 3. Videmus in capite nostro quod speramus. Traditus ergo ille excelsus, per quem facta sunt omnia, traditus propter formam servi in opprobrium hominum et abjectionem plebis, in contumeliam, in flagella, in mortem crucis docuit nos exemplo passionis, cum quanta paticntia in illo ambulemus: et firmavit nos exemplo suæ resurrectionis, quid ab illo patienter sperare debeamus. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Quod non videmus quidem, speramus: sed corpus sumus illius capitis, in quo jam perfectum est quod spcramus. De illo enim dictum est quod ipse sit caput corporis Ecclesiæ, primogenitus, ipse primatum tenens (Coloss. I, 18). Et de nobis scriptum est: Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectumus, secuii; quoniam qui resurrexit caput nostrum est, servat spem nostram. Et quia priusqualn resurgeret, flagellatum est caput nostrum, firmavit patientiam nostram. Scriptum est enim: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XIII, 6). Non itaque ill flagello deficiamus, ut in resurrectione gaudeamus. Ita enim verum est quod flagellat omnem filium quem recipit, ut nee Unico suo pepercerit, sed pro nobis omnibus Iradidcrit cum. Intuentes ergo cum, qui sinc peccati merito flagellatus est, qui mortuus est propter delicta nostra. ut resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25), non timeamus ne abjiciamur flagellati; sed potitis confidamus quia recipiemur justificati.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
