# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 204.5

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 204. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/204.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/204.5

CAPUT V. — 5. Vanitas temporalium. Propter quid peccat homo, si non excæcatus est cum peccat, vel cum peccaret attendat. Poterat vidcre quia voluptas transitura sine prudentia desideratur; vel cum transient, cum pœnitentia cogitatur. Nos irridetis, quia speramus æterna, quæ non videmus; cum vos cis qu:e videntur temporalibus subditi, nesciatis qualis vobis dies crastinus illucescat: quem sæpe bonum sperantes, malum invenitis; nec, si bonus fuerit, cum ne fugiat tenere poteritis. Nos irridetis, quia speramus alterna: quæ cum venerint, non transibunt; quia nee ipsa veniunt, sed semper manent: nos autem ad illa veniemus, cum per viam dominicam ista quæ transeunt transierimus. A vobis vero temporalia nec sperari aliquando desinunt, et tamen crebro sperata vos fallunt: nec cessant vos inflammare ventura, corrumpcre vcnientia, torquere transeuntia. Nonne ipsa sunt quæ concupita inardescunt 2, adepta vilescunt, amissa vanescunt? Utimur eis et nos secundum peregrinationis nostræ necessitatem: sed non in cis gaudia nostra figimus, ne illis labentibus subruamur. Utimur enim hoc mundo tanquam non utentes ( I Cor. VII, 31), ut veniamus ad cum qui fecit hunc mundum, et ifi eo maneamus, ejus æternitate porfruentes.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
