Latin
21.1.1 to 21.1.31
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 21.1.1-31
Unproofread scanNot analysed yet
Jucunditas piorum in Deo etiam in hac nta. —Jucundabitur justus in Domino, et sperabit in eo, ei gloriabuntur omnes recti corde. Hoc certe voce et ore cantamus. Hæc verba Domino dixit et conscientia et lingua christiana, Jucundabitur justus in Domino, non in sæculo. Lux orta est justo, dicit alibi, et rectis corde jucunditas (Psat. XCVI, 11). Quaerens unde jucunditas, hic audis, Jucundabitur justus in Dominu. Lux orta eat justo, dicit alibi; ct alibi, Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Paal. XXXVI, 4). Quid nobis indicitur? quid donatur? quid jubetur? quid datur? Ut jucundemur in Domino. Quis jucundabitur in ca re quam non videt? An forte videmus Domimim? Hoc in promissione detinemus: nunc autem per fidem ambulamus, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fldem, non perspeciem (IICor. v, 6, 7). Tunc ad speciem venremus, quando implebitur quod item Joannes dicit: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quando eum videbimus sicuti eat (I Joan. III, i). Tunc ergo magna et perfecta jucunditas, et tunc plenum gaudi m, ubi jam non spes lactat, sed res nutrit. Tamen euam nunc, antequam res ipsa veniat nobis, antequam nos ad rem ipsam veniamus, jucundemur in Domino. Neque enim parvam jucunditatem habet spes, cujus postea erit res. Et in istis temporalibus rebus, in jucunditate, non Domini, sed sæculi, nonnulli multa amant 1, et ad ea quae amant, nondum pervenerunt: ct tamcn ardor in spe currit, rem nondum tenet. Verbi gratia, amas pecuniam; non:nnares, si non sperares: amas uxorem, non ductam, sed adhuc ducendam; et forte ducenda amatur, ducta odio habebitur. Quare hoc? Quia talis non apparuit ducta, qualis ab animo pingebatur ducenda.