# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 21.1.32-63

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 21.1.32 to 21.1.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/21.1.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/21.1.32

Deus autem noa vilescit praesens, nmatur absens. Quantumcumque enim sibi humana mens exaggeraverit bonum quod Deus est. minus agit, et valde infra est; et necesse est plus inveniat adeptio, quam formabat cogitatio. Plus ergo amabimus cum viderimus, si potuerimus amare et antequam videremus. Modo ergo in spe amamus. Ideo jucundabitur, inquit, justus in Do..... Et continuo, quia nondum videt, et speravit in eo. i. Deo nunc propinquamus humilitate et charitate. Habemus tamcn primitias Spiritus, et aliunde fortasse, et quem diligimus, propinquamus; etquod avide manducatnri et bibituri sumus, nunc, etsi tenuiter, prælambimus atque gustamus. Unde hoe prohamus? Neque enim Deus, quem jubemur diligere, in quo jubemur jucundat i, aurum est, aut argentum cst, aut terra est, aut coelum est, aut lux ista solis est, aut quidquid de carlo fulget, aut quidquid de terra resplendet lucc perfusum. Nullum corpus est Deus, spiritus est. Ideo, inquit, qui adorant, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 22). Non in looo aliquo corporis, quia non est corpus: non tanqnam in monte excelso, ut per altitudinem montis putes te propinquare Den. Excelsus quidem est Dominus, sed humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit ( Psal. CXXXVII, 6); humilia non longe. Certe excelsus est, et utique, si excelsa a longe cognoscit,,...milia longinquius debet advertere. Si ab excelsis celsitudine sun longinquus est, ut ea a longe cognoscat; quanto magis, ait aliquis, ab humilibus ejus longe celsitudo secessit? Non ita est. Excelsus est enin Dens, et bumilia respicit. Quomodo ea respicit? Prope cst Dominus omnibus his qui obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19). Noli ergo quærere montem altum, unde tibi vicinior esse videaris. Si extollis te, longe sccedit a te: si bumilias te, inclinat se ad te.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
