# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 21.1.64-87

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 21.1.64 to 21.1.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/21.1.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/21.1.64

Publicanus de longe stabat, et ideo Deus ilii facilius propinquabat: neG oculos levare audebat. ad caelum (Luc. XVIII. i3), et jam secum habebat qui fecerat vœlum. Unde ergo jucundamur in Domino, si a nobis tam longe est Dominus? Ut non sit longe, et ut longe sit, tu facis. Ama, et propinquabit: ama, et habitabit. Dominus in proximo est. nihil solliciti fueritis ( Philipp. iv, 5 et 6).Yis videre quam si amaveris tecum sit? Deus charitas est (I Joan. IV, 8). Quid Iunge lateque volitant phantasmata cogitationis tune, et dicis tibi, Putas quid est Dcus? putas qualis est Deus? Quidquid finxeris, non cst: quidquid cogilatione comprehenderis, non est. Si enim ipse esset, «cogitatione comprehendi non posset. Sed ut aliquid gustu accipias, Deus charitas eat. Dicturus es milii, Putas quid est charitas? Charitas est qua diligimus. Quid diligimus? Ineffabile bonum, bonum beneficum 1, bonum bonorum emnium creatorem. Ipse te delectet, a quo habes quidquid te delectat. Non peccntum dico: nam peccatum solum ab illo non habes. Excepto peccato, ab illo habes quidquid aliud habes.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
