Latin
21.5.1 to 21.5.23
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 21.5.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Peccatum ipsum non amatur, sed ipse inordinatus amor creatur. est peccatum. Non ergo, quod dixi, Ipse te delectet, a quo habes quidquid te delectat, peccatum intelligas, et dicas: Ecce delectat ine peccatum; numquid a Deo habeo peccatum? Vide primo ne forte non te delectet peccatum, sed aliud te delectet, ubi facias peccatum. Amando ergo creaturam inordinate, contra usum honestum contra licitum, contra ipsius Creatoris legem et voluntatem amando creaturam peccas. Non ipsum peccatum amas: sed male amando quod amas, illaquearis peccato. Escam in reti appetis, et nesciens peccato vesceris; idemque sic defendis: Si peccatum estmultum bibere, quare vinuni instituit Dominus? . Si peccatum est aurum amare, amator sum auri, non (reatoris: Creator auri Deus est; quare creavit quod amare malum est? Sic cætera quæ altas male, in quihus est omnis luxuria, ubi committuntur nulla flagi tia: attende, inspice, considera, quia omnis creatura Dei bona est, et illic peccatum non est, nisi quia male uteris. Hoc ergo audi, o homo. Dicis, Quare Deus instituit quod me:marc prohibet? Non ipse institueret, et non esset quod ego amarem; nou institueret creaturam, qunm me jubet non amare; et non esset quod amarem, et amando damnarer. Si vocem habere posset ipsa creatura, quam male amas quia nec te amas, responderet tibi: Nolles ut faceret me Deus, ne esset quod amares; nunc ergo vide quam iniquus sis, et in ipsis verbis tuis iniquissimus deprehendaris: velles ut Deus faceret te, qui est super te, et nolles faccret aliud bonum. Quod tibi fecit Deus, bonum ea: sed alia sunt magna bona, alia parva bona; alia terrestria bona, alia spiritualia bona, alia temporalia bona; omnia tamen bona, quia bonus fecit bona. ideo quodam in loco Scripturarum divinarum dicitur, Ordinate iti me charitatem (Cant.