Latin
21.5.86 to 21.5.112
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 21.5.86-112
Unproofread scanNot analysed yet
Das illi quod potes: promitto tibi quod possum: tu facis liberum servantem tibi fidem; ego te facio sempiternum, si servaveris mihi fidem. Quid adhuc argumentaris contra rue in animo tuo? Redde Domino tuo, quod laudas in servo luo. An forte tibi tantum arrogas, ut te dignum putes, qui servum lidelem habeas, quem dicis, Comparavi; cl cgo uon sum dignus, qui servum fidelem habeam, quem creavi? Hæc tibi loquitur Dominus tuusiutus, ubi non audit, nisi tu; ct ipse tibi loquitur, qui vera loquitur. Quid cnim bac locutione verius? Noli obsurdescerc. Ecce fideli amas in servo tuo; certe non vides fidem: quare illam amas in altero, ct totum quod dixi in altero, et in servo quem pecunia comparasti, non tamen quem creasti? Gemina necessitudine tecum agit Dominus tuus. Et creavit te, et comparavit te. Antequam esses, inquit tibi, feci le; cum ex tc sub peccato venumdatus esses, redemi te. Ut manumittas servum tuum, frangis tabulas ejus (6): Deus non frangit tabulas luas. Tabulæ tuæ Evangelium sunt, ubi est sanguis, quo comparatus es: manent, quoudie recitantur, admoneris conditionis tuæ, commemoratur tibi pretium tuum. i. Fides Deo debita a servis emptis ipsius sanguine. Si tibi servus tuus, quem manumittis, fidem nou exhiberet, nee se manumissione tua dignum fidem servando facerct, et eum in aliquibus in domo tua fraudibus invenires, quid clamares? Male serve, fidem mihi non servas? Nescis quia emite? nescis quia sanguinem meum pro te numeravi? Cluens quantum potes, et coelum invidiosis pulsas vocibus: Sanguinem meum pro te dedi, male serve. Et omnes qui audiunt: Verum dicit. Si libi auderet respondere sic invehenti et clamanti ipse servus tuus, non erubesceres si tibi dicat: Quem, rogo te, sanguinem pro me dedisti?