# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 23.12.1-35

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 23.12.1 to 23.12.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/23.12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/23.12.1

CAPUT PRIMUM. — i. Doctorum oflicium periculosum, audilorum securior condicio. Quod cantavimus Domino, propositum nobis ad loquendum credamus: hinc vobis fiat sermo noster. Et cui diximus, Tenuisti manum dexteræ meæ *, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me; ipse ad intellectum clariorem assumat corda nostra, et adjuvet misericordia et gratia sua me loquentem, vos judicantes. Quanquam propter commoditatem depromendæ vocis a altiore loco stare videamur; ':men in ipso altiore loco vos judicatis, ct nos judicamur. Doctores dicimur, sed in multis doctorem quærimus: nec volumus nos haberi magistros. Periculosum est enim et prohibitum, Domino ipso di • cente, Ne velitis dici magistri; unus eat magister vester Christus (Matth. XXIII, 10). Periculosum ergo magisterium; discipulatus securus est. Ideo Psalmus, Auditui meo, inquit, dabis gaudium et exsultationem (Psal. I., 10). Sccurior est enim verbi auditor, quam verbi pi olator. Ideo ille securus stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29). CAPUT II. - 2. Condiscipuli omnes sub Christo magistro. Auditorum erga doctores officium. Et quia doctoris Apostolus susceperat necessitate personam, videte quid dicat: Cum timore et tremore multo fui apud vos (I Cor. II, 3). Tutius ergo est, ut et nos qui loquimur, et vos qui auditis, sub uno magistro condiscipulos nos esse noverimus. Omnino tutius est, et hoc expedit, ut nos non tanquam magistros, sed tanquam condiscipulos vestros audiatis. Videte enim quia sollicitudo nobis imposita est, ubi dicitur, Fratres, nolite plures magistri fieri; in multis enim offendimus omnes. Quis non contremiscat, cum Apostolus dicit, Omnes? Quid sequitur? Quisquis in verbo noa offendit, hic perfectus est vir (Jacobi III, i et 2). Quis autem audeat dicere se esse perfectum? Qui ergo stat et audit, in verbo nn offendit. Qui autem loquitur, etsi (quod difficile est) nou offendit, patitur tamen (a) et timet ne offendat.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
