# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 23.12.158-190

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 23.12.158 to 23.12.190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/23.12.158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/23.12.158

IV, 8 ); ecce jam ex quantulocumque pignore deambulat Deus in nobis. Pignus enim accepimus. Quid illud est, cujus pignus tale est? Quanquam melius habent codices, qui habent arrham, qnam qui habent pignus. Eamdem quippe rem interpretes dicere voluerunt. Interest tamen aliquid in loquendi usti inter arrham et pignus. Pignus enim quando datur, cnm datum fuerit propter quod pignus datum est, pignus aufertur. Jam inultos vestrum intellexisse non dubito. Non video, sed ex collocutione, quia loquimiH! ad alterutrum, sentio eus qui intellexerunt, velle cxponere iis qui nondum intellexerunt. Ergo planius aliquanto dicam, ut ad omnes perveniat. Accipis, verbi gratia, codicem ab amico tuo; ut tibi det, das aliquod pignus: cum reddideris quod accepisti, propter quod pignus posuisti, ille quod reddideris habebit, tu pignus recipies: non eniin habebit ambas res. CAPUT IX — 9. Charitas verius arrha quam piguus dictur. Quid ergo. fratres? Si charitatem modo Deus tanquam pignus dedit per Spiritum sanctum suum cum rem ipsam reddiderit, qua Promissa ppnus dedit 1, auferendum est nobis pignus? Absit! Sed quod dedil, hoc implebit. Ergo melius arrha quam pignus. Aliquando cnim pretium, verbi gratia, præparas dare pro ca re quam lenes bonæ fidei contractu, de ipso pretio das aliqnid; et crit arrha, non pignus; quod sit complendum, non quod auferendum. Jam ergo intellige. Si invenio dilectorem, habet arrham, ct ex arilia desiderat plenitudinem. Arrham ipsam consideret: hoc enim complebitur, unde arrha data est. Ipsam cogitet, ipsam apud se disculiat, ipsam inspiciat, ipsam de plenitudine illa quam non videl, interroget; ne forte aliutl in plenitudine desideret, quam est ia eoquod accepit. Forte Dcus aurum daturus < st, auri plenitudinem completurus, et de auro arrham dedit. Metuendum est ne tu pro atuo plumbum desideres. Asp:cc ergo arrham;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
