Latin
23.12.309 to 23.12.344
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 23.12.309-344
Unproofread scanNot analysed yet
Incommutabilis est Deus, non tautum Pater, sed Pater et Filius et Spiritus sanctus. In principio erat Verbum. ct Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, I ). Ipsum Verbum Deus incommutabilis est, sicut Deus apud quem est Deus. Nihil in ulla persona 'cogites detrimenti, nibil commutationis. Deus enim palir tu. minum, apud quem non ext commutatio, nec momenti obumbrato (Jacobi II, 17). Si ergo incommutabilis est, inquis, quid est illa species; in qua ut voluit, rui voluit, apparuit, deambulando, sonando, vel se etitra ipsis carnalibus oculis exhibendo? Quaeris a me quid sit, unde faciat Deus præsentiam sui; quasi jam explicare possim unde fecerit mundum, unde fecerit cælum, unde fecerit terram, unde fecerit te. Jam video, respondes, De limo. Ecce te de limo: unde Ii. mum? Respondes, De terra. Sed, puto, non de illa terra quam alter fecit; sed de illa terra quam fecit qui fecit cœlum et terram. Unde ergo et ipsa terra? Dixit, et acta sunt (Psal. CXLVIII, 5). Bene, optime respondes, agnoscis: Dixit, et facta sunt: nihil plus quæro. Sed quomodo cum tu dicis, Dixit, et facta suul; ego nibil plus quæro: sic nec tu plus quæras, cum dico, Voluit, ct apparuit. CAPUT XVI. -16. Deus a filiis videbitur siculi est. Apparuit, sicul congruum judicabat; latuit, sicut crat. Verus affectus non videtur, non videtur amor, non vidctur dilectio. De illo pignorc in id æstuet a, in quod æstuabat et Moyses, qui ei quein videbat, diccbat, Ostende mihi temetipsum. Si hoc ergo qua rimus, filii ipsius sumus. Filii enim Dei sumus, et nondum appariut qiud erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Nou sicut visus est ad ilicem Mambre, non sicut visus est Moysi, ut adhuc ei dicamus, Ostende nobis temetipsum: sed videbimus eum sicuti est.