# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 23.12.345-365

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 23.12.345 to 23.12.365. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/23.12.345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/23.12.345

Quo merito? Quia filii Dei sumus. Et hoc non ex nostris meritis, sed gratia illius misericordiæ. Pluviam enim voluntarium segregans, Deus, hæreditati tuæ: et infirmata est, non de se præsumendo videre quod non videt, sed credendo quod videre desiderat: tu vero perfecisti eam (Psal. LXVII, 10). Perfecta ergo hæreditas cjus ct filii ejus, videbimus eum sicuti est. CAPUT XVII. — 17. Pacifici filii Dei. Sed de filiis quid dixit Dominus? Beati pacifici, quoniam ipsi fini Dei vocabuntur (Matth. v, 9). Ergo de tam abditis difficillimisque quæstionibus, si quid minus intelligimus, pacifice requiramus. Non infletur aller pro altero adversus alterum (I Cor. IV, G). Nam si zelum amarum habetis, et contentiones in vobis sunt; non est ista supientia desursum descendens; sed terrena, animalis diabolica (Jacobi III, 14,15). Filii ergo Dei sumus; ct agnoscimus quod ejus filii sumus, nec agnoscimur, nisi pacifici fuerimus. Nam unde videatis Duum non habebimus, si contendendo in nobis ipsum oculum exstinxerimus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
