# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 23.12.36-62

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 23.12.36 to 23.12.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/23.12.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/23.12.36

Oportet ergo vos esse non solum loquentium auditores, sed et timentium miseratores: ut in eo quod verum dicimus, quoniam omne verum a veritate est, non nos, sed ipsum laudetis; ubi autem sicut homines offendimus, eumdem ipsum pro nobis oretis. CAPUT III. — 5. Scriptum sanctæ ad infirmitatem parvulorum aptatæ. Scriptune sanctæ sunt It TCraces sunt, inculpatae sunt. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad exhortationem, ad doctrinam (II Tim. III, 46). Nihil cst ergo quod Scripturam accusemus, si nos forte, illa non intellecta, in aliquo deviemus. Cum ipsam intelligimus, recti sumus: cum autem ea non intellecta pravi sumus, ipsam rectam dimittimus: non enim eam depravati depravamus; sed illa stat recta, ut ad illam corrigendi redeamus. Verumtamen ut nos exerceat cadem Scriptura, in multis locis velut carnaliter loquitur, cum semper spiritualis sit. Lex enim, ut ait Apostolus, spiritualis est; ego autem carnalis sum ( Rom. VII, 14 ). Cum sit ergo illa spiritualis, tamen sape cum carnalibus quasi carnaliter ambulat. Sed non eos vult remanere carnales. Quin et mater parvulum amat nutrire, sed eum non amat parvulum remanere. In sinu tenet, manibus fovet,. blanditiis consolatur, lacte nutrit: omnia parvulo facit; sed optat ut crescat, ne semper talia faciat. Videte Apostolum: melius enim ipsum intuemur, qui se etiam matrem non dedignatus est dicere, ubi ait, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos ( I Thess. n, 7). Apostolus vero, germano et pio I charitatis affectu et nutricis personam suscepit, dicendo, fovet; et matris, addendo, filios suos. Sunt enim nutrices foventes quidem, sed non filios suos: item sunt matres nutricibus dantes, non foventes filios suos. Idem ergo nutritor et Color alio loco dicit, quod paulo ante commemoravi, Cum timore et tremore multo fui apud vos.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
