# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 23.12.63-95

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 23.12.63 to 23.12.95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/23.12.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/23.12.63

CAPUT IV. — 4. Auditore, quinam carnales, quinam spirituales. Sed dicis: Quales illi erant, ut ille cum timore ct tremore multo esset apud illos? Tanquam parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis: sed nee nunc quidem adhuc potestis; estis enim adhuc carnales (I Cor. III, i, 2). Quos carnales dicit, parvulos tamen in Christo dicit; sic arguit, ut non abdicet. Et carnales, et parvuli in Christo: non vult tamen eos esse carnales, quos dicit esse parvulos in Cbrislo: optat esse spirituales, omnia dijudicantes, et qui a nemine dijudicentur. Animatis enim homo, sicut ipse dicit, non percipit quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim et illi, et non scire potest, quoniam spiritualiter dijudicatur. Spiritualis dijudicat omnia; ipse autem a nemine dijudicatur. Jdem ipse dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos. Utquid ergo loqueris, si inter perfectos ICor. II, 14, 15,6)? Quid enim opus est tc loqui homini perfecto? Sed quære in quo perfectus sit. Forte euim non invenio perfectum cognitorem, sed jam invenio perfectum auditorem. Est ergo perfectus et auditor, mente jam capax, cui solidus cibus nullam faciat perturbationem, nullam ingerat cruditatem. Quis est hic, et laudabimus eum? Nec dubito tamen esse aliquos spirituales, bene audientes, bene dijudi-. cantes: apud istos non laboro Aut cnirn carnalis incertior 1, et misericorditer mecum agit': aut capit quod dico, et congratulatur milii. CAPUT V. — 5. Intelligere non est nisi verum sentientis. De Deo falli, periculosum; mentiri, cxiliosum. Ecce nunc suscepi verba psalmi quem modo cantavimus: Tenuisti manum dexterae meæ. Da carnal< m auditorem; quid putabit, nisi quia Deus apparuit in forina humana, apprehendit illi manum dexteram, non sinistram, et deduxit in suam voluntatem, ei quo voluit assumpsit? Si hoc intellexerit, imo si hac putaverit, nunquam intelligit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
