# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 24.4

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/24.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/24.4

Quomodo petitur ut ne taceat, neque mitescat Deus. Quia tamen potens est Dens de lapidibus istis excitare filios Abraham, attendat ihi quod fecit in homine. Ipse Deus, cui diximus, Deus, quis similis tibi? attendat in homine ipso quod fecit, deleat quod ab ipso hominc factum est contra eUim, qui hominem lecit. Percutiat et sanct, occidat et vivificet. Cui enim dixit, Domine, quis similis tibi, ei consequenter adjunxit, Ne taceas, neque mitescas, Deus. Quid vero? In islo cantico, fratres mei, ad iracundiam Deum provocavimus, cui diximus, Ne sileas, neque mitescus, Deus? Nempe aut ille qui misit, aut ille ipse qui venit, et ait, Discite a me quia mitis sum et humilis cordt (Matth. xi, 29). Mitis et humilis corde Filius Dci Christus. Quid ergo? Ille dixit, Discite a me quia mitis sum et humilis corde: et nos ei diximus, Ne taceas, neque mitescas, Deus? Sed respondeat nobis: homo, parum est quia tu non a me discis ut sis mitis, et nic vis ducere ne sim mitis? Videte, fratres, intendite, adjuvate nos. ut exeamus in ejus nomine (adjuvate nos pia intentione, casta oratione) ex his angustiis. Lit gare videntur divina eloquia: contrarium putantur so mare, nisi adsit intellectus, et suscipiamus ah illo ipso, cui diximus, Deus, quis similis tibi? quod et ipse dixit, Intellectum tibi dabo (Psal. XXXI, 8), suscipiamus. Novimus hoc: Pacem meam do vobis (Joan xiv, 27). Dicit Christus, ut inter se pacem habeant Chrisiiani. Quomodo imitabuntur? quomodo audient, si ipsa divina cloqnia pacem inter se habere non possant? Intendite, victe quasi resonantiam contrariorum. Verrite ad me; et, Discite a me. Quid? primo quis vacat? quem vocat? ad quid vocaL? Audi quis vocat. Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quii abscondisti hæc a sapientibus et j rudentibus, et revelasti ca paroutis. Ita, Pater, quoniem sic plucitum est coram te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Eccc quis vocat. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Quia nemo cognouit Filium, nisi Pater; et nemo cognoscit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 25-28). Ingens magnitudo, et ineffabilis altitudo. Omnia tradita sunt mihi, inquit, a Palre meo. Solus agnosco, a solo agnoscor. Quid, nos remansimus? non agnoscimus? EI. ubi ost, Cui voluerit Filius revelare?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
