Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 24
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 24.5
Unproofread scanNot analysed yet
Fidelium quorumdam zelus contra idola. Animus vester et studium fidei, et flagrantia chari- Litis, et abundantia zeli domus Dei, apparuit in vocibus vestris, quas satis claras vestri cordis testes habuistis. Sinite ut appareat Et pancorum fidelium Dei, per qoos gubernamini, studium circa istam voluntatem vestram. Vos enim, fratres, populus Dei estis, sicut ipse dixit, et oves pascuæ ejos (Psal. XCIV, 7). Habetis in nomine Dei pastores, servos pastoris et membra pastoris. Multitudinis animus et voluntas ad quamque rem faciendam istis vocibus poterit apparere I: paucorum autem cura pro vobis, non vocibus, sed rebus debet ostendi. Itaque, fratres, qnouiam jam quod ad vos pertinebat, implestis acclamando; sinite ut probetur vobis, utrum et quod ad nos pertinet, impleamus agendo. Probavimus vas; probate nos, si post istas voces testes cordis et studii vestri, nos in agendis quæ agi oportet, segnes fuerimus. Absit a nubis ut vos inveniamini probi, et nos reprobi. Sed quoniam voluntas agendi de iis quibus acclamastis, ima est et vestra et nostra; modus vero agendi par esse non potest: putamus, charissimi, ideo oportere, Et voluntas accipiatur a vobis; consilium implendæ voluntatis vestrae exspectetur a nobis. Ut membra Christi non discordent, impleant omnia quæ in illius corpore sunt, officia sua: faciat oculus in sublimi locatus quod ad oculum pertinet; auris, quod ad nun m pertinet; manus, quod ad manum: pes, quod ad pedem; ut non sint scissurae in corpore, sed idem ipsum ut pro se invicem sollicita sint membra (I Cor. XII, 25). Gratulamur itaque I ct congratulamur Charitati vestræ, quia sancto domino et collegae nostro episcopo vestro obedistis in eo quod vobis mane locutus est. Hoc sequimini, ab ista via non recEdatis, ne cadatis. Valde enim adjuvat Deus quod vultis, si quod josserit feceritis. Quid enim, ut dicere coeperam, omnis homo? aut quae est vita hominum, quam, sicut scriptum est, vapor ad modicum apparens (Jacobi iv, 15)? Cogitate ergo, fratres, fragilitatem vestram, humilitatem vestram, conditionem carnis, hujus sæculi vohticos transitus; et videte quia tunc vobis bene erit, si tota spes vestra in illo sit, in quo solo potest firmiter collocari. Quomodo autem ibi crit spes nostra, nisi obediamus præceptis ejus?