# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 27.5.126-156

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 27.5.126 to 27.5.156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/27.5.126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/27.5.126

Ibi æquitatem Det videbis, jbi sine codice in Verbo leges. Ergo cum viderimus cum sicuti est, jam transiet peregrinatio nostra: postea vcro gaudebimus gaudio Angelorum. Hæc enim via, quid est? Fides est 1. Propter fidem tuam factus cst deformis Christus, manet autem speciosus Christus. Speciosus forma præ filiis hominum videbitur post peregrinationem. CAi'LIT VI. — Modo autem fide qualis videtur? Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem: sed νultus ejus abjectus, et deformis positio ejus, hoc cst virtus ejus: despectus et deformis positio ejus 2, homo in plaga positus, et sciens ferre infirmitates (Isui. LIII, 2, 3). Deformitas Christi te format. Ille cnim si deformis esse noluisset, tu formam quam perdidisti non recepisses. Pendebat ergo in cruce dcformis: sed deformitas illius pulchritudo nostra erat. In hac ergo vita deformem Christum teneamus. Quid est, detormem Christum? Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. vi. 14). Hæc est deformitas Christi. Numquid dixi me aliquid scire in vobis, nisi viam? Hæc est via, credere in rruciftxum. Hujus deformitatis signum in fronte portamus: de ista deformitate Christi non crubescamus. Hanc viam teneamus, et ad speciem perveniemus. Cutn pervenerimus ad speciem, æquitatem Dei videbimus: et jam non erit ibi dicerc, Quare huic subvenit, et huic non? quare iste adductus est a gubernatione Dei, ut bapt!zaretur; ille autem cum bene catechumenus vixerit, subita ruina mortuus est, et ad Baptismum non pervenit? ille autem cnm scelerate vixerit, cum luxuriosus, cum mœchus, cum scenicus, cum venater, agretavit, haplizalus est, discessit, peccatmn in eo convictum est, peccatum in eo deletura est? Quære merita; non invenies, nisi poenam: quære gratiam; O altitudo divitiarum! Petrus negat, latro credit, altitudo dινιtiarum!

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
