# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 27.5.62-94

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 27.5.62 to 27.5.94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/27.5.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/27.5.62

Si hora sum, non indigner: excedam homincm, si possum. ct fontem attingam. Set! et si attigero, homini non dicam: excedat ot ipse, et attingat mecum. Et quis cst, inquis, qui homo hominem excedat? Ergo nou quibusdam exprobrat Apostolus, et dicit, Cum enim dicitis, Ego Pauli, ego Apollo, nonne homines estis (I Cor. III, 4)? Quid cos faccre volebat, quibus exprobrabat quod homines erant? Homo es, ad Adam pertines. Pertine ad Filium hominis. CAPUT IV. — 5. Quomodo hic omnia nota facta sunt Apostolis. Et forte dicit tibi: Jam non dicaM vos servos, sed amicos; quoniam quæ audivi a Patre tneo, nota vobis feci (Joan. xv, 15). Sed discipulis hoc dixit, illis Apostolis, illis hoc dixit: non debemus contristari, quia nondum tales sumus. Et tamen etiam ipsis quomodo hoc dixit, Omnia quæ audivi a Patre meo, nota vobis feci? Puto quia in spe dixit hoc, nondum in re: puto quod facturus erat, non quod jam fecerat. Et uude probatur, cum illc dicai, Nota vobis feci; non dicat, Nola vobis faciam? Quia dicuntur quædam in Scripturis de præterita, qu:c intelligantur dc futuro. Quomodo dicuntur de præterito,cum intelligantur de futuro? Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. xxi, 17 et 18). Nondum factum erat, et tanquam factum annuniiabntur quod futurum erat. Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). Alio autem loco ipse dicit: Spe salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est 'prs. Spe salvi facti sumus, nonnisi de præterito dicimus: ct quoniam spe salvi facit sumus, nondum re, adhuc futurum est quod speramus. Nam jam videmus et tenemus: sed nondum res, sed spes. Quod enim videt quis, inquit, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus,per patientiam exspectamus (Rom.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
