# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3-2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Matthæi, cap. xvi!, 18, Post dies sex assumpsit Jesus Petru…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3-2

Petri volum. Vidct hoc Petrus, et humana sapiens tanquam homo: Domine, bonum est, inquit, nos hic esse. Tædium patiebatur a turba, invenerat solitudinem montis; ibi habebat Christum panem mentis. Utquid inde discederet ad labores et dolores, babens in Deum sanctos amores, et ideo bonos Inores? Bcnesibi volebat csse: undc et adjunxil, Si ris, faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum, et Elice unum. Ad haec Dominus nihil respondit: sed tamen Petro responsum est. Hæc enim eo loquenlc, nubes lucida venit, et obumbravit cos. Ille quærebat tria tabernacula: nobis unum esse, quod humanus sensus dividere cupiebat, responsum coeleste monstravit. Verbum Dei Christus, Verbum Dei in Lege, Verbum in Prophetis. Quid, Petre, quæris dividere? Magis te oportet adjungere. Tria quæris: intellige ct unum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
