# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.1-2-24

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 3.1 to 3.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.1-2

CAPUT PRIMUM.— i. Altior significatio latet in re gesta. Evangelii lectio quam morio audivimus, admonet humilitatem omnium nostrum videre ei cognoscere ubi simus, et quo nobis tendendum et festinandum sit. Non cnim nihil significat navis illa portans discipulos, quae contrario vento laborabat in fluctibus. Neque sine causa Dominus relictis turbis ascendit in montem, ut solus oraret; deinde veniens ad discipulos suos, periclitantes invenit, ambulans super marc, et confirmavit eos ascendens in navem, fluctusque placavit. Quid autem mirum, si omnia placare potest, qui condidit omuna? Tamen posteaquam ascendit in navem, venerunt qui portabantur, dicentes: Vere Filius Dei es tu. Sed ante istam evidentiam turbati suut, videntes eum super mare. Dixcrunt enim: Phantasma eat. lUe autcm ascendens in navem, abstulit fluctuationem mentis de cordibus ipsorum, ubi jam amplius dubitatione periclitabantur ruente, quam corpore in fluctibus. CAPUT II. — 2. Quid significet transitus maris in navi. In omnibus tamen qu:e fecit Dominus, admonet nos quemadmodum hic vivamus. Nemo quippe in hoc saeculo non peregrinus est: quamvis non omnes ad patriam redire desiderent. Ex ipso autem itincre lluctus tempestatesque patimur: sed opus est vel in navi simus. Nam si in navi pericula sunt, sine navi certus interitus. Quantasvis enim vires babeat lacertorum qui natat in pe)ago, aliquando magnitudine maris victus absorbetur et mergitur, Opus cst ergo ut in navi simus, hoc est, ut in ligno portemur, ut mare huc transire valeamus. Hoc autem lignum, quo infirmitas uostra portatur, crux est Domini, in qua signamur, et ab bujus mundi submersionibus vindicamur. Patimur fluctus: sed ille Deus est, qui opituletur nobis. Christi in monte oratio. Quod euim ascendit relictis turbis solus Dominus orare in montem, mons ille alta coelorum significat. Rclictis enim turbis, soins Dominus post resurrectionem ascendit in coelum, et ibi interpellat pro nobis, sicut Apostolus dicit (Rom.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
