# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.1-3-26

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 3.1 to 3.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.1-3

CAPUT PRIMUM. — 1. Ficus sterilis per triennium quid significet. De arbore ficulnea quae trininium habebat et fructum non alTerebat, et de mulicre quae decem et octo annos habchat in infirmitate, quod Dominus dotaverit audite. Arbor ficulnea, genus humanum est. Triennium autem, tria sunt tempora: unum ante Legem, alterum sub Lege, tertium sub gratia. Non est autem importunum, ut arbor ficulnea intelligatur genus humanum. Primus enim horno quando peccavit, foliis ficulneis pudenda velavit (Gen. III, 7): hnec velavit, unde nati sumus membra. Quas enim ante peccatum fuerant glorianda, post peccatum pudenda sunt facta. Denique antea nudi erant, et non confundebantur. Non enim erat unde crubescerent, quando peccatum non præcesserat: nee polcrant de sui Creatoris operibus crubescere quia operibus Creatoris sui bonis nullum adhuc malum opus suum miscuerant. Nondum enim manducaverant de ligno scientiæ boni et mali, unde manducare probibiti erant. Postea ergo qnam manducaverunt et peccaverunt, talum cst de illis genus humanum: id est, immo de homine, obnoxius de debitore,.mortalis de mortali, peccator de peccatore. Ilos ergo appellat in hac arbore, qui per omne tempus fructum dare noluerunt: et propter hoc imminebat securis radicibus arboris infructuosæ. Intercedit colonus, differtur supplicium, ut adhibeatur auxilium. Qui autem intercedit colonus, est omnis sanctus, qui intra Ecclesiain orat pro eis qui sunt extra Ecclesiam. Et quid orat? Domine, dimitte illam et hoc anno: id est, tempore isto sub gratia, parce peccatoribus, parce infidelibus, parce sterilibus, parce infructuosis. Circumfodio ei, et adhibeo cophinum stercoris: si (eceril fructum, bene; sin autem minus, venies et amputabis cam. Venies: quando? In judicio vcnies, quando venturus es judicare vivos et mortuos. Interim molo parcitur. Quid est autem fossa? quid est circumfodere, nisi humilitatem et pœnitentiam docere?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
