# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.126-2-169

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 3.126 to 3.169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.126-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.126-2

Ego dico quia multum adhuc erras: sed sicut tu ipse confiteris, erraveras. Erraverat ergo natura Dei? ierat in immunditiam natura Dei? Adulteria committebat natura Dei? Stupra illicita faciebat natura Dei? Cæca nesciebat qua iret natura Dei? Facinoribus et flagitiis obruebatur natura Dei? Erubesce, da honorem Deo. CAPUT V. — 5. Lumen sibi esse homo non potest. Mala non ex natura, sed ex vitio naturæ. Lumen tibi esse non potes; non potes, non potes 1. Erat lumen rerum. In comparatione Joannis dictum est, Erat lumen verum. Numquid non et Joannes lucerna? Ille erat lucerna ardens et lucens, Dominus dixit (Joan. v, 35). Numquid lucerna lumen non est? Sed erat lumen verum. Lucerna et accendi potest, et exstingui potest: lumen verum accendere potest, exstingui non potest. Erat ergo lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Illuminandi sumus, non lumen sumus. Expergiscere, clama mecum: Dominus illuminatio mea. Quid est ergo quod dicis? Ergo non sunt mala? Sunt mala, sed mutantur; et ipsa erunt bona: quia ipsa mala, vitio sunt mala, non natura. Quid est, Libera noa a malo? Nonne possemus et possumus hæc verba dicere, Libera nos a tenebris? A quibus tenebris? A nobis ipsis, si quæ in nobis sunt reliquiæ tenebrarum, donec in totum lux efficiamur, nibil habentes in nobis quod resistat claritati, quod repugnet veritati, quod subjaceat infirmitati, quod conditione mortalitatis deficiat. Tunc totum videle quid erit, quando erit, Corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta eat mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi eat, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis eat peccatum (I Cor. xv, 53-56). Ubi malum? CAPUT VI. — 6. Mala hominis dno, error et infirmitas.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
