Latin
3.27 to 3.72
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.27-72
Unproofread scanNot analysed yet
Fossa enim humilis terra eat. Cophinum stercoris, in bono intellige. Sordes suut, sed fructum dant. Sordes cultoris, dolores sunt peccatoris. Qui agunt pœnitentiam, in sordibus agunt: si tamen intelligant, et veraciter agant. Huic ergo arbori dicitur: Agite pœnitentiam; appropinquavit enim regnum collorum (Matth. III, 2). CAPUT II. —2. Mulier decem et octo annis in infirmitate. Homo non de suo, sed de gratia Dei bonus. Quid illa mulier decem et octo annos habens in infimitate? Sex dii bus Deus perfecit opera sua. Tcr seni, decem etocto faciunt. Quod ergo significavit triennium in arbore, hoc decem et octo anni in illa muliere. Curva erat, sursum aspiccre non potcrat: quia Sursum cor, sine causa audiebat. Sed crexit eam Dominus. Est ergo spes, sed filiis, quousque veniat dies judicii. Multum sibi dat homo. Et quid est homo? Justus homo magnum aliquid cst homo. Sed tamen justus homo, gratia Dei est justus homo. Nam, Quid est homo, nisi quod memor ea ejus (Psal. VIII, 5)? Vis videre quid est homo? Omnis homo mendax (Psal. CXV, it). Cantavimus, Exsurge, Domine, non prævaleai homo. Quid est, non prævaleat homo? Nonne Aposto! ! homines crant? Nonne martyres homines crant? Ipse Dominus Jesus Deus esse non desistens, homo esse dignatus est. Quid est ergo, Exsurge, Domine, non prævaleat homo? Si omnis homo mendax: exsurge, veritas, non praevaleat falsitas. Homo ergo, si vult esse aliquid boni, non sit de suo proprio. Si cniin de suo esse voluerit, mendax crit. Si verax esse voluerit de Dei, non de suo erit. Prophet. volum, ut non prœvaleat homo. Ergo, Exsurge, Domine, non prœvalent homo. Tantum valuit mendacium ante diluvium, ut post diluvium octo bomines remansissent (I Petr. III. 20). Pet ipsus terra i ursus impleta est hominibus mendacibus, cl clectus est populus Dei.