# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.32-58

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 3.32 to 3.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.32

Et apud se ipsos, inquam, quando sunt, attendant se, descendant in se, bene se considerent; inveniunt in se dies malignos. Deilum nolunt, paccm volunt: et quis nun? Et cum omnes bellum nolint, ct omnes pacem velint, revocat ad se oculos et qui juste vivit, et bellum in se invenit. Quære a me quod bellum. Beatus homo quem tu crudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum. Ecco homo quæ rit a me, quod bellum in se patiatur justus; docc illum cx legctua, loquatur Apostolus: Caro concupiscit adrersus spiritum et spiritus adversus carnem (Galat. v, 17). Et ubi projicio carmen, si sonet bel- I un, si, quod Deus avertat, hostis irruat? Fugit homo, et sccum trahit bellum suum, quocumque it. Non dicit, si malus est v prorsus si bonus est, si juste vivit, invenit in sc quod Apostolus dicit, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnent. In isto bello quomodo sunt dies boni? CAPUT V. — 5. Dies maligni piis prosunt ad inveniendos dies bonos. Ergo maligni sUnt dies: sed mitigemur. Quid est, Mitigemur? Judicio divino non irascunur. Dicamus illi: Bonum eat mihi quoniam humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal. CXVIII, 71). De paradiso elisisti, de beatitudine projecisti: in ærumna sum, in gemitu sum, gcmitus meus non cst absconditus a te. Sed bonum est mihi quoniam humiliasti me, ut discam justificationes tuas. In dicbus malis disco quærere dies bonos. Qui sunt dies boni? Nolite illos modo quærere: mihi credite, imo mecum credite, non invenietis. Transibunt dics mali, ct vcnient boni: sed boni venient bonis, malis pcjorcs.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
