# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.79-98

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 3.79 to 3.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.79

Quanquam enim turbetur tentauonum proccais hæc navis, videt tamen glorificatum Deum ambulare super omnes tumores maris; hoc est, super omnes hujus sæculi principatus. Antea enim dictum est ex voce passionis ejus, quia secundum carnem cum demonstraret humilitatis exemplum, evanuerunt adversus eum fluctus maris, quibus cessit vo- Inutate pro nobis, ut impleretur illa prophetia: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 3). Non enim repulit falsos testes, nec saevientem clamorem dicentium, Crucifigatur (Matth. XlVII, 23). Rabida corda et ora furentium non potestate compressit, sed patientia toleravit. Fecerunt ei quanta voluerunt: quia factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Postea vero quam resurrexit a mortuis, ut pro discipulis in Ecclesia tanquam in navi constitutis, et fide crucis suæ tanquam ligno portatis, et tentationibus hujus saeculi tanquam fluctibus maris periclitantibus, solus orarct; caepit nomen ejus honorari et in hoc sreculo, in quo contemptus, accusatus, occisus est: ut qui venerat secundum passionem carnis in altitudinem maris, et tempestas demerserat eum, jam superborum cervices * tanquam spumam undarum sui nominis honore calcaret. Sicut nunc Dominum videmus tanquam ambutantem super mare, sub cujus pedibus totam hujus sæculi rabiem subjectam esse conspicimus. CAPUT VII. - 8. Error discipulorum errores figurat hæreticorum. Sed accedunt periculis tempestatum etiam errores haereticorum; et non desunt qui sic tentent animos eorum qui sunt in navi, ut dicant Christum non fuisse natum de virgine, nec verum corpus habuisse, sed oculis visum esse quod non crat. Et istae opiniones haereticorum (a) nunc natæ sunt, quando jam nomen Christi per omnes gentes clarificatur, tanquam Christo jam ambulante super marc. Tentati discipuli dixerunt, Quia phantasma est. Sed ille nos adversus istas pestes sua voce confirmat, dicens, Fidite, ego sum;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
