# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.96-2-125

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 3.96 to 3.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.96-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.96-2

trina unitas, una trinitas; sola illa natura immutabilis, incommutabilis, nec defectui, nec profectui obnoxia, nec cadit, ut minus sit; nee transcendit, ut plus sit; perfecta, sempiterna, omni modo immutabilis, sola illa natura. Creatura vero bona, sed Creatori impar valde. Vis adhærere diabolo desertori, si æquare contendis condita Conditori 1. CAPUT IV. — 4. Manichæorum error, animam esse partem Dei, confutatur. Agnoscat anima conditionem suam: non est Deus. Cum se anima putat Deum, offendit Deum: non invenit salvatorem, sed invenit damnatorem. Quoniam Deus quando animas malas damnat, non se damnat: si autem anima hoc est quod Deus, se damnat. Demus honorem Deo nostro, ira- Ires, cui clamamus, Libera noa a malo (Matth. vi, 13). Et si susurret libi, ut in oratione invenias tentationcm, et dicat tibi, Quid est quod clamasti, Libera nos a malo? Certe non est malum? Responde illi: Ego sum malus; et si liberaverit me a malo, ero de malo bonus: liberet me a ine, ne incurram in te. Hoc dic Manichæo: Si Deus liberaverit me a me, non incurram in te: quia si Deus liberavcrit me a me malo, cro bonus; si bonus ero, sapiens ero; si sapiens ero, non errabo; si non errabo, a te decipi non potero. Liberet ergo Deus me a me, et non incurro in te. Meum est cnim vilium, ut errem et credam libi: quoniam anima mea impleta est illusionibus (Psal. XXXVII, 8). Nun sum mihi ipse lumen: nam si essem, nunquam errassem. Ideo pars Dei non sum, quia substantia Dei, natura Dei, errare non potest: ego autem erro; nam et tu ipse confiteris, sapientem te dicis, ab errore me liberare conaris. Unde crgo erro, si natura Dei sum? Erubesce, da honorem Deo.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
