# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.96-132

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 3.96 to 3.132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.96

Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Factum cst, omnino facium est. Et quid restat, nisi ut judicentur gentes in conspectu tuo? Resurrexit enim, sicut nostis, ascendit in cœlum: inde venturus est judicare vivos ct mortuos. CAPUT IV. — 4. Judicii venturi certitudo impleti. tot aliis prædictionibus. Deus debitor, Hon ex acceptis, sed ex promissis. Eia arbor infructuosa, non derideas, quia parcitur tibi: dilata est 8ccuris, noli esse secura; veniet, et amputaberis. Crede quia venturus est. Ista omnia quæ vides, non eraut. Christianus populus loto orbe terrarum aliquando nen erat. III prophetia legebatur, in terra non videbatur: modo autem et legitur, et videtur. Ipsa Ecclesia sic est completa. Non ei dictum est, Vide filia, et audi; sed, Audi et vide (Psal. XLIV, 11). Audi prædicta, vide completa. Quomodo ergo, fratres charissimi, non crat natus Christus de virgine, promissus est, et natus est: non fecerat mirabilia, promissa sunt, ct fecit: nondum erat passus, promissum est, et factum est: non resurrexerat, prædictumost, et impletum est: nomen ejus pcr totum mondumnon crat, prædictumest, et impletumest: idola deleta et fracta noncrant, prædictumest, ct impletum cst: hæretici impugnantes Ecclesiam non crant, prædictumest, et impletumest. Sic ct dics judicii nondum cst; sed quia prædictuscsl, implebitur. An fieri potest ut qui in tantis verax apparuit, dc dic judicii mendax sit? Promissorum suorum nobischirographum fecit. Non debendocnim; sed promittendo debitorem sc Deus fiCit: id est, non mutuo accipiendo. Non possumus rrgo ci dicere, Redde quodaccepisti. Quoniam quis prior dedit illi, et retribuetur ci (Rom. XI, 33)? Non possumus dicere cit Reddequod accepisti; sed piano dicimus, Redde quod promisisti. CAPUT V. — 5. Regnum Dei promissum. Inde namque est, quod audcmus quotidie dicere, Adveniat regnum tuum (Matth. V!, 10): ut adveniente regno rus, et nos cumillo regnemus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
